monumenta.ch > Plinius > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 102
{XIX} Fiunt et e pomis, quae dicemus interpretationibus non nisi necessariis additis, primumque e palmis, quo Parthi, Indi utuntur et oriens totus, mitiorum quas vocant chydaeas modio in aquae congiis tribus macerato expressoque. sic fit et sycites e fico, quem alii pharnuprium, alii trochin vocant, aut si dulce esse non libeat, pro aqua tantundem vinaceorum adicitur. e Cypria fico et acetum fit praecellens atque Alexandrino quoque melius.